IORDANIS DE ORIGINE ACTIBUSQUE GETARUM
V. Scythia si quidem Germaniae terre
confines eo tenus, ubi Ister oritur amnis vel stagnus, dilatatur
Morsianus, tendens usque ad numina Tyram, Danastrum et Vago. solam,
magnumque illu Danaprum Taurumque montem, non illum Asiae, sed proprium,
id est Scythicum, per omnem Meotidis aditum, ultraque Meotida per
angustias Bosfori usque ad Caucasum montem amnemque Araxem ac deinde in
sinistram partem reflexa post mare Caspium, quae in extremis Asiae
finibus ab Oceano eoroboro in modum fungi primum tenuis, post haec
latissima et rotunda forma exoritur, vergens ad Hunnus, Albanos et Seres
usque digreditur, haec, inquam, patria, id est Scythia, longe se
tendens lateque aperiens, habet ab oriente Seres, in ipso sui principio
litus Caspii maris commanentes; ab occidente Germanos et flumen
Vistulae; ab arctu, id est septentrionali, circumdatur oceano,
a meridiae Persida, AIbania, Hiberia, Ponto atque extremo alveo Istri,
qui dicitur Danubius ab ostea sua usque ad fontem, in eo vero latere,
qua Ponticum litus attingit, oppidis haut obscuris involvitur,
Boristbenide, Olbia, Callipolida, Chersona, Theodosia, Careon, Myrmicion
et Trapezunta, quas indomiti Scytharum nationes Grecis permiserunt
condere, sibimet commercia prestaturos, in cuius Scythiae medium est
locus, qui Asiam Europamque ab alterutro dividit, Riphei scilicet
montes, qui Thanain vastissimum fundunt intrantem Meotida cuius paludis
circuitus passuum mil. CXLIIII, nusquam octo ulnis altius subsidentis,
in qua Scythia prima ab occidente gens residet Gepidarum, que magnis
opinatisque ambitur fluminibus. nam Tisia per aquilonem eius chorumque
discurrit; ab africo vero magnus ipse Danubius, ab eoo Flutausis secat,
qui rapidus ac verticosus in Istri fluenta furens divolvitur. introrsus
illis Dacia est, ad coronae speciem arduis Alpibus eniunita, iuxta
quorum sinistrum latus, qui in aquilone vergit, ab ortu Vistulae
fluminis per inmensa spatia Venetbarum natio populosa consedit, quorum
nomina licet nunc per varias familias et loca mutentur, principaliter
tamen Sclaveni et Antes nominantur, Sclaveni a civitate Novietunense et
laco qui appellatur Mursiano usque ad Danastrum et in boream Viscla
tenus commorantur: hi paludes silvasque pro civitatibus habent. Antes
vero, qui sunt eorum fortissimi, qua Ponticum mare curvatur, a Danastro
extenduntur usque ad Danaprum, quae flumina multis mansionibus ab
invicem absunt, ad litus autem Oceani, ubi tribus fancibus fluenta
Vistulae fluminis ebibuntur, Vidivarii resident, ex diversis nationibus
adgregati; post quos ripam Oceani item Aesti tenent, pacatum hominum
genus omnino. quibus in austrum adsidet gens Acatzirorum fortissima,
frugum ignara, quae pecoribus et venationibus victitat, ultra quos
distendunt supra mare Ponticum Bulgarum sedes, quos notissimos
peccatorum nostrorum mala fecerunt, hinc iam Hunni quasi fortissimorum
gentium fecundissimus cespes bifariam populorum rabiem pullularunt. nam
alii Altziagiri, alii Saviri nuncupantur, qui tamen sedes habent
divisas: iuxta Chersonam Altziagiri; quo Asiae bona avidus mercator
importat, qui aestate campos pervagant effusas sedes, prout armentorum
invitaverint pabula, hieme supra mare Ponticum se referentes, Hunuguri
autem hinc sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum venit commercium:
quos tantorum virorum formidavit audacia, quorum mansione prima in
Scythiae solo iuxta paludem Meotidem, secundo in Mysiam Thraciamque et
Daciam, tertio supra mare Ponticum rursus in Scythia legimus habitasse:
nec eorum fabulas alicubi repperimus scriptas, qui eos dicunt in
Brittania vel in unaqualibet insularum in servitute redactos et in unius
caballi praetio a quodam ereptos, aut certe si quis eos aliter dixerit
in nostro urbe, quam quod nos diximus, fuisse exortos, nobis aliquid
obstrepebit: nos enim potius lectioni credimus quam fabulis anilibus
consentimus.